monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, 1, 6
Cum autem aliquando aut per ardorem cursus solis, aut per iudicium Dei, quodcunque elementum versus quamlibet plagam mundi tangitur, illud ibi cum aere se movente commotum, ex eodem aere flatum qui ventus dicitur, in subteriorem praefatum aerem emittit, qui se mox illi intermiscet, quia etiam ex aliqua parte ex ipso est, et aliquantum ei consimilis existit, sicque hominem tangit, unde et humores qui in ipso sunt, secundum qualitatem ipsius venti et aeris, cum eiusdem qualitatis sunt, seu ad debilitatem, seu ad fortitudinem saepius immutantur.