monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 22, 2
Non putabitur, et non fodietur, et ascendent super eam vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem .' Quod sic intellectui patet: Omnis qui in Deum non confidit, nec attendit quomodo a Deo creatus sit, sed eum reprehendit tanquam in peccatis ipsius culpabilis sit, et quasi recta itinera in eo non constituerit, nec vult aspicere ortum et occasum solis et lunae ac stellarum, quas Deus in coelum posuit, nec ventum cum aere, nec terram cum aquis, et caeteris creaturis, quae omnia Deus propter hominem creavit, quatenus in omnibus his cognosceret ad quantum honorem creatus esset, me qui sine initio, et sine fine sum contemnit, atque omnem creaturam destruit, nec illam, nec seipsum perfecte cognoscit.