monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 21, 5
Cum vero a sinistra adversitate voracitatis praedictarum infernalium poenarum homo permissione Dei quamplurimis calamitatibus corporaliter castigatur, contritio quoque in cor illius ascendit, et cum se nullam prosperitatem praesentis vitae habere considerat, se ab inde extendens, et sic ad plenitudinem perfectionis quae inter infernales poenas et iudicium Dei est pertingens, in caput cancri, videlicet fiduciae, quae nunc spem nunc dubium habet, surgit, quia homo opera sua in Deum ponens, modo remissionem delictorum suorum se obtinuisse sperat, modo dubitat, sed tandem de fiducia alius flatus qui constantiam designat exiens, illum ad perfectionem hanc virtutum perducit, ut deinceps de bonitate Dei nihil haesitet.