monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 20, 3
A sinistra vero oris eiusdem lupini capitis flatus, qui ab ipso ore procedit, se prolongans, in medio etiam medietatis spatii quod inter capita lupi et leonis est, in caput cancri cum duabus forficibus quasi cum duabus pedibus surgit, de cuius quoque ore quasi alius flatus exiens, in ipsa medietate residet, quia in partibus illis idem ventus officia sua exercens, in medio medietatis, quae inter occidentem et austrum est, ad naturam cancri ante et retro incedentis revertitur, quoniam ibi collateralis eius ventus procedens, in instabilitate ut cancer nunc hac nunc illac flando ad praedictam medietatem se diffundit.