monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 19, 5
Quapropter et fideles in vera fiducia aeterni praemii exsultantes et gaudentes manipulos bonorum operum quae operati sunt portant, iustitiamque Dei sitiunt, et sanctitatem de uberibus eius sugunt, nec hoc modo extaediari poterunt, quin semper in contemplatione Divinitatis delectentur, quoniam sanctitas omnem humanum intellectum praecellit.