monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 18, 9
Itaque flatus, videlicet contritio in prosperitate a timore Domini ad fiduciam procedens, flatus etiam scilicet eadem contritio in adversitate ab eodem timore Domini ad fidem exiens, flatusque id est constantia de fiducia ad plenitudinem perfectionis, quae inter timorem Domini et iudicium Dei est, tendens; flatusque videlicet sanctitas a fide ad plenitudinem perfectionis quae inter timorem Domini et corporalem tribulationem est se prolongans, ut supra dictum est, uno modo aequalique studio exspirationis virium suarum hominem ad beatitudinem provocant, quia quamvis diversas operationes habeant, ad unam tamen beatitudinem tendunt.