monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 18, 5
De fiducia enim spes surgit, cui tamen dubietas interdum se coniungit, quia dum homo in Deum confidit, remissionem peccatorum suorum velut procedendo se adipisci sperat, dum autem multitudinem et gravedinem illorum considerat, multoties utrum peccata sua sibi remittantur an non quasi retrocedendo dubitat, quamvis in Deo confidat.