monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.131 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 18, 3
Sed et cum homo in intentione animae suae se sursum erigit, ita ut malefactorum suorum meminerit et quando deinde poenitere disponit, quasi supra verticem illius cum eadem intentione in signo puri aetheris, id est in ipsa poenitentia sicut leopardus timor Domini exsurgit, qui quasi ex ore suo, id est de virtute sua contritionem educens, cum mentem hominis tangit in prosperitate eam prolongat usque dum ad caput cancri scilicet fiduciae, de qua velut duae forfices id est duo pedes videlicet spes et dubium extenduntur perveniat, in adversitate quoque mentis illius eamdem contritionem extendens in caput cervi quod fides est perducit.