monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 17, 6
Et flatus qui a dextra parte oris leopardi usque ad caput cancri procedit, flatus etiam a sinistra parte ipsius usque ad caput cervi exit; flatusque qui ex ore capitis cancri usque ad medietatem spatii inter capita leopardi et leonis ex tantis tendit; flatus quoque qui ex ore capitis cervi usque ad medietatem spatii quod inter capita leopardi et ursi est prolongatur, aequalis longitudinis sunt, quia principalis ventus orientalis ex utroque latere suo ad collaterales sibi ventos aequali longitudine extenditur, ipsique collaterales venti tam versus austrum, quam versus septentrionem eadem longitudine ad fines suos pertingunt.