monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 17, 4
Ex ore enim capitis huius cancri quasi alius flatus exiens usque ad medietatem spatii, quod inter capita leopardi et praefati leonis est procedit, quia secundum naturam cancri collateralis ventus surgens flatus suos ut turbo dissimiliter profert, ita ut interdum hac interdum illac in instabilitate discurrat, sicut cancer qui nunc procedit, nunc retrocedit, et sic usque ad medietatem quae inter orientem et austrum est pervenit.