monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 17, 1
Supra verticem vero praedictae imaginis in signo puri aetheris, quasi caput leopardi ex ore suo velut flatum emittens vides, quod principalem orientis ventum de puro aethere, velut leopardum venientem designat, non quod ventus iste in forma sua ut leopardus sit, sed quia ut leopardus ferocitatem leonis absque scientia habet, et ut leopardus lenior et debilior leone est, sic ventus iste in ferocitate timoris exsurgit, ac deinde in lenitatem versus flare cito desistit.