monumenta.ch > Ambrosius > sectio 69 > sectio 48 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 0, 6
Quod dum facerem sursum ad verum vivensque lumen aspexi quid scribere deberem, quoniam omnia quae a principio visionum mearum scripseram, vel quae postmodum sciebam, in coelestibus mysteriis vigilans corpore et mente, interioribus oculis spiritus mei vidi, interioribusque auribus audivi, et non in somnis, nec in exstasi, quemadmodum in prioribus visionibus meis praefata sum, nec quidquam de humano sensu veritate teste protuli, sed ea tantum quae in coelestibus secretis percepi.