monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 69, 111
De auxilio vero utriusque eloquar, an sileam? Indubitanter verum est quia singulare est beatae Virginis auxilium, quia plus omnibus mater potest apud filium; sed, quia non novit peccatum, non sensit in se fomitem exstinctum, non experimento novit vel scivit quam intolerabile certamen est, quo accingitur homo contra se ipsum, quam difficilis victoria, ubi idem vincit et vincitur, quasi e quodam sublimi fastigio pro nobis intercedit.