monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 13, 2
- Viginti et duos iam in solitudine habebat annos, fama tantum notus omnibus, et per totas Palaestinae vulgatus urbes, cum interim mulier quaedam Eleutheropolitana cernens despectui se haberi a viro ob sterilitatem (iam enim per annos quindecim nullos coniugii fructus dederat), prima irrumpere ausa est ad beatum Hilarionem; et nihil tale suspicanti, repente genibus eius advoluta: Ignosce, inquit, audaciae: ignosce necessitati meae.