monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, 34, 1
Et venit Emor et Sichem filius eius ad portam civitatis suae, et locuti sunt ad viros civitatis dicentes, viri isti pacifici nobis sunt. Ubi nunc Septuaginta Interpretes pacificos transtulerunt, Aquila interpretatus est, ἀπηρτισμένους, id est, consummatos atque perfectos, pro quo in Hebraeo legitur SALAMIM. Ex quo perspicuum est, verum esse illud quod supra de Salem diximus.