monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, 9, 2
Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem. De Sem, Hebraei; de Iapheth, populus gentium nascitur. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quae IAPHETH dicitur, latitudo nomen accepit. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur, qui in eruditione et scientia Scripturarum, eiecto Israele, versamur.