monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3 > sectio 102

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 117, 102
Egone suspieiosus, egone malivolus, qui, ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar, an tu negligens, dissoluta, eontemptrix, quae annis nata viginti et quinque adulescentem necdum bene barbatulum ita brachiis tuis quasi cassibus inclusisti? Optimum re vera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis exterreat et, quamquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen vel cano capite ab aperta defendat ignominia! Veniet, veniet tempus - dies adlabitur, dum ignoras - et iste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta viros sunt, vel ditiorem reperiet vel iuniorem.