monumenta.ch > Hieronymus > sectio 143 > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 52, 36
Scio quidem ab avunculo tuo, beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et cotidie discere normamque vitae eius exemplum habere virtutum; sed et nostra, qualiacumque sunt, suscipe et libellum hunc libello illius copulato, ut, cum ille te monachum erudierit, hic clericum doceat esse perfectum.