monumenta.ch > Hieronymus > sectio 125

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 22, 125
Et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiae habere mercedem? Sit tamen et illa secura, sit gaudens: centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis.