monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 149, 1
De solemnitatibus et Sabbatis, Neomeniis, quae in Lege a Domino praecipiuntur observari, tuae caritatis imperio cogente, dicturi, quid secundum litteram reprobari, vel quid spiritualiter observari debeat: prius cogimur amatoribus litterae adversariisque veritatis respondere; quos cum meo iure possim repercutere magis eos blande leniterque alloquens ad agnitionem veritatis venire cupio, qui cum radicum amarum corticem ruminare cupiunt, poma expuunt, pulveremque auri mirantes, formata metalla despiciunt. Qui etsi secundum litteram Legis observari cuncta contendunt, velamine posito super faciem Moysi, spiritus veritatis luce illuminari nequeunt, quos etsi veritati non acquieverint, hirci tamen more emissarii, humero nostrae patientiae parati ad satisfactionem de ea quae in nobis est fide , ad eremum suae perditionis, et lavare postea vestimenta, ne contagione haeretici sensus polluti remaneant. Nos autem in initio huius opusculi exemplo Ieremiae docti, evellere prius, destruere, et postea plantare et aedificare proponimus.