monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 32
Beati sunt, qui ita exspectant, ita illum speculantur diem, ut se ad eum quotidie praeparent, qui non de praeterita sibi iustitia blandientes, secundum Apostolum, per dies singulos in virtute renovantur . Iustitia enim iusti non proderit ei, a quo die iustus esse desierit. Sicut etiam iniquo non nocebit iniquitas, sua a die, quo se ab iniquitate converterit . Nec sanctus ergo securus esse debet, quamdiu in huius vitae agone versatur; nec desperare peccator, qui, secundum praedictam Prophetae sententiam, uno die iustum se efficere potest; sed totum, quo tenditur, spatium vitae tuae est, ut peragere possis iustitiam; nec de praeterita iustitia confidens, remissior efficiaris; sed sicut dicit Apostolus, Posteriora obliviscens, ad ea autem, quae anteriora sunt, me extendens, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis, sciens scriptum esse cordis inspectorem Deum . Et idcirco satagit, ut animam mundam habeat a peccato. Propter quod scriptum est, omni custodia serva cor tuum . Et iterum: Diligit Dominus munda corda. Accepti autem sunt ei omnes immaculati . Idcirco age, ut ordines reliquum tempus vitae tuae sine offensa, ut possis secure canere cum Propheta: Perambulam in innocentia cordis mei, in medio domus meae . Et iterum: Introibo ad altare Dei, ad Deum, qui laetificat iuventutem meam . Quia inchoasse non sufficit; sed perfecisse iustitia est.