monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > Psalmi, 18 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 31
Hoc sacramentum magnum est, arduumque est iter castitatis: sed magna sunt praemia, vocatque nos Dominus in Evangelio dicens: Venite benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum ab origine mundi . Idem ipse Dominus dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis; et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Dicit enim idem Dominus iis, qui ad sinistram eius erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo, et angelis eius : nescio vos, operarii iniquitatis. Erit ibi fletus et stridor dentium. Illi utique omnes plangent, illi lugebunt, qui ita curis se vitae praesentis involvunt, ut obliviscantur futuram; quos somno quodam ignorantiae, et malae securitatis oppressos fluctibus, Domini comprehendet adventus: unde ipse, in Evangelio ait: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae: ne forte superveniat in vos repentina dies illa, tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae . Et rursum: Vigilate, et orate, nescitis enim, quando tempus sit .