monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 30
Vides ne quam caute quam provide, quam sine ullius occasione scandali, magister firmaverit de castitate sententiam, nolens tantum bonum in unius temeritate nutare, quod ligare et confirmare debet consensus amborum? Et revera, quid ea castitate firmius est, quidve tutius, quam quae ex duorum coepta sententia, ab utroque velut in commune servatur? Nec de se tantum pars altera sollicita, mutuo se ad virtutis animet perseverantiam. Hoc enim, sicut alia quoque bona, non tantum coepisse, sed perfecisse laudandum est. Iamdudum, ut intelligis, scopuloso difficilique in loco versatur oratio, nec audet in alterutram declinare partem, dum aequaliter utrumque formidat, sed ex nostra difficultate tuum agnosce discrimen, maluimus enim te contristare forsitan vera dicendo, quam ficta adulatione decipere. Duplex, ut vides, malum, aequale et anceps periculum est: ex utroque arctaris, ex utroque constringeris. Contemnere omnino virum atque despicere, aperta contra Apostoli sententiam est: perdere vero tanti temporis castitatem, et Deo non reddere quod promiseras, timendum, atque metuendum est. Ut vulgo dicitur: Facile ex amico inimicum facies, cui promissa non reddas. Sic enim Scriptura dicit. Quod si voveris votum Domino Deo, non moreris reddere illud: quia quaerens quaerit illud Dominus Deus abs te, et erit tibi in peccatum . Ait ergo: Debitam honorificentiam viro exhibe, ut ex utroque Domino debitum, quod vovisti, reddere possis. De cuius conscientia non diffidimus, si paululum exspectasses: non quod te a bono castitatis retrahamus, sed huius animum ad castitatis oraculum totis viribus incitemus; ut voluntarium sacrificium offerat Deo, in odorem suavitatis: ut exuta mens a cunctis retinaculis mundanis, atque corporalibus voluptatibus sit: ut valeas plenius inhaerere Dominicis praeceptis. Quod tamen, ne quid a nobis negligenter esse dictum arbitreris, divinarum Scripturarum testimoniis edocuimus, sicut etiam. Apostolus dicit: Et erunt duo in carne una ; iam non una caro , sed unus spiritus .