monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 29
Sed ipsa iam Apostoli verba ponamus, totamque hanc causam a sui principio retractemus. Loquitur enim ad Corinthios: De quibus autem scripsistis mihi: bonum est homini mulierem non tangere . Et quanquam hic laudaverit castitatem, tamen ne aliquibus videatur prohibere coniugia, subiungit. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat. Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. Mulier autem sui corporis potestatem non habet, sed vir. Et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem Ac rursus, ne tanta pro nuptiarum parte dicendo, videretur excludere castitatem, sequitur: Nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Et statim quasi recusat hoc, quod dixit, ad tempus: ne non tam perpetuam, quam temporalem ac brevem continentiam docere videatur. Ait enim: propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Unde hoc quod dixit, ad tempus, docet meditationem debere fieri castitatis, ut per certa intervalla temporum quasi exploratis continentiae suae viribus, sine periculo utrique promittant, quod semper est ab utroque servandum. Quid vero absolute velit, manifeste dicit: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum, id est, in iugi ac perpetua castitate vivere.