monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 28
Reperi vero te miro fidei ardore succensam, aliquot iam ante annos continentiam proposuisse, et reliquum vitae tuae tempus pudicitiae consecrasse. Magni hoc animi signum, et perfectae virtutis indicium est, renuntiare subito expertae voluptati, fugere notas carnis illecebras, et calentis adhuc aetatis flammas fidei amore restinguere. Sed illud quoque simul didici, quod me non mediocriter angit ac stimulat, te videlicet tantum hoc bonum, absque consensu et pacto viri servare coepisse, cum hoc Apostolica omnino interdicat auctoritas, quae in hac duntaxat causa, non modo uxorem viro, sed etiam virum uxoris subiecit potestati. Uxor, inquit, sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir potestatem non habet sui corporis, sed mulier . Tu vero quasi oblita foederis nuptialis, pactique huius ac iuris immemor, inconsulto viro vovisti Domino castitatem. Sed periculose promittitur quod adhuc in alterius potestate est. Et nescio quam sit grata donatio, si unus offerat rem duorum Multa iam per huiuscemodi ignorantiam et audivimus, et vidimus scissa coniugia, quodque recordari piget, occasione castitatis adulterium perpetratum. Nam dum una pars se etiam a licitis abstinet: altera ad illicita delapsa est. Et nescio in tali causa, quis magis accusari, quis amplius culpari debeat, utrum ille qui repulsus a coniuge fornicatur, an illa quae repellendo a se virum, eum fornicationi quodammodo obiicit. Atque ut super hac causa, quid veritas habeat, agnoscas, pauca mihi de divina auctoritate ponenda sunt. Apostolicae doctrinae regula nec cum Ioviniano aequat continentiae opera nuptiarum, nec cum Manichaeo coniugia condemnat. Ita vas electionis ac magister gentium, inter utrumque temperatus incedit ac medius, ut remedium incontinentiae indulgeat, et ad praemium provocet continentiam. Totusque in hac causa eius hic sensus est, ut ex utriusque sententia proponatur castitas, aut certe ab utroque debitum commune solvatur.