monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 27
Atque ut ostendat, quibus ornamentis etiam viris iunctae femine decorari debeant, ait: Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut vestimentorum cultus, sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Domino, ornabant se, subiectae propriis viris, sicut Sara obediebat Abrahae, Dominum suum vocans . Haec autem praecipiens, non eas iubet squalere sordibus, et horrentibus pannorum assumentis tegi, sed immoderato cultui, et nimis exquisito interdicit ornatui, simplicemque commendat ornatum atque habitum. De quo et vas electionis ait: Similiter autem et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate: ornantes se non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per opera bona .