monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 26
Servetur in primis viro auctoritas sua, totaque a te discat domus, quantum illi honoris debeat. Tu illum dominum obsequio tuo, tu magnum illum tua humilitate demonstra, tanto ipsa honoratior futura, quanto illum amplius honoraveris. Caput enim, ut ait Apostolus, mulieris est vir : nec aliunde magis reliquum corpus ornatur, quam ex capitis dignitate. Unde idem alibi dicit: Mulieres subditae estote viris, sicut oportet in Domino . Sed et beatus Petrus Apostolus ait Similiter autem mulieres subditae sint viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem, sine verbo lucrifiant . Si ergo etiam gentilibus maritis debetur honor iure coniugii, quanto magis reddendus est Christianis.