monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 25
Familiam tuam ita rege et confove, ut te matrem magis tuorum, quam dominam videri velis, a quibus benignitate potius, quam severitate exige reverentiam. Fidelius et gratius semper obsequium est, quod ab amore, quam quod a metu proficiscitur. Praecipue autem in coniugio venerabili atque immaculato Apostolicae regulae ordo teneatur.