monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 23
Apostolici vero et praecepti est, et exempli, ut habeamus rationem, non conscientiae tantum, sed etiam famae . Non superfluum et a fructu vacuum, gentium magister hoc docet: vult enim etiam extraneos ad fidem homines, per fidelium opera proficere, ut religionem ipsam religionis disciplina commendet. Et ideo sicut luminaria in mundo lucere nos iubet, in medio nationis pravae et perversae, ut incredulae mentes errantium, ex nostrorum actuum lumine, ignorantiae suae tenebras deprehendant. Unde et ipse ad Romanos ait: Providentes bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus . Et alibi: Sine offensione estote Iudaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei, sicut ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis . Beatus est qui tam sancte, tamque graviter disposuit vitam suam, ut de eo sinistri aliquid ne fingi quidem possit: dum adversus obtrectatorum libidinem pugnat meriti magnitudo nec fingere quisquam ausus est, quod a nullo putat esse credendum. Quod si id assequi difficile atque nimis arduum est, saltem hanc adhibeamus vitae nostrae diligentiam, ne malae mentes occasionem inveniant detrahendi. Ne ex nobis scintilla procedat, per quam adversus nos sinistrae famae flamma confletur. Alioqui frustra irascimur obtrectatoribus nostris si eis ipsi obtrectandi materiam ministramus. Si autem nobis diligenter atque sollicite omnia ad honestatem providentibus, cunctisque actibus nostris timorem Dei praeferentibus, illi nihilominus insaniunt: consoletur nos conscientia nostra, quae tunc maxime tuta est, tunc optime secura est, cum ne occasionem quidem male de se sentiendi dedit. Illis enim vae dicitur per Prophetam, qui dicunt quod bonum est malum: qui lucem appellant tenebras: et quod dulce est, amarum vocant . Nobis ergo Salvatoris aptabitur sermo: Beati estis cum vobis maledixerint homines, mentientes . Nos modo agamus, ut male de nobis nemo loqui absque mendacio possit.