monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 22
Cave ne si ieiunare aut abstinere coeperis, te putes iam esse sanctam. Haec enim virtus adiumentum est, non perfectio sanctitatis. Magisque id providendum est, ne tibi hoc, cum licita contemnas, securitatem quamdam illicitorum faciat. Quicquid supra iustitiam offertur Deo, non debet impedire iustitiam, sed adiuvare. Quid autem prodest tenuari abstinentia corpus, si animus intumescat superbia? Quam laudem merebimur de pallore ieiunii, si invidia lividi simus? Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira atque odio inebriari? Tunc, inquam, praeclara est abstinentia, tunc pulchra atque magnifica castigatio corporis, cum est animus ieiunus a vitiis. Imo qui probabiliter ac scienter abstinentiae virtutem tenent, eo affligunt carnem suam, quo animae frangant superbiam: ut quasi de quodam fastigio contemptus sui atque arrogantiae, descendant ad implendam Domini voluntatem, quae maxime in humilitate perficitur. Idcirco a variis ciborum desideriis mentem retrahunt, ut totam eius vim occupent in cupiditate virtutum. Iamque minus ieiuniorum et abstinentiae laborem caro sentit, anima esuriente iustitiam. Nam et vas electionis Paulus dum castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur , non ad solam, ut quidam imperiti putant, hoc facit castitatem: non enim huic tantummodo, sed omnibus omnino virtutibus abstinentia opitulatur. Neque magna aut tota Apostoli gloria est, non fornicari: sed hoc agit, ut castigatione corporis, erudiatur animus; quantoque nihil ex voluptatibus concupiscit, tanto magis possit de virtutibus cogitare: ne perfectionis magister, imperfectum aliquid in se ostendat: ne Christi imitator, extra praeceptum quicquam aut voluntatem Christi faciat: neve minus exemplo, quam verbo doceat, cumque aliis praedicaverit, ipse reprobetur: audiatque cum Pharisaeis: Dicunt enim et non faciunt .