monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 21
Nulli te unquam de generis nobilitate praeponas, neque obscuriores quasque et humiliore loco natas, te inferiores putes. Nescit religio nostra personas accipere: nec conditiones hominum, sed animos inspicit singulorum. Servum et nobilem de moribus pronuntiat. Sola apud Deum libertas est, non servire peccatis. Summa apud Deum est nobilitas, clarum esse virtutibus. Quid apud Deum in viris nobilius Petro, qui piscator et pauper fuit? Quid in feminis beata Maria illustrius, quae sponsa fabri describitur? Sed illi piscatori et pauperi coelestis regni a Christo creduntur claves. Haec sponsa fabri, meruit esse mater illius, a quo ipsae claves datae sunt. Eligit enim Deus ignobilia et contemptibilia huius mundi , ut potentes ac nobiles ad humilitatem facilius adduceret. Nam et alias frustra sibi aliquis de nobilitate generis applaudit, cum universi paris honoris, et eiusdem apud Deum pretii sint, qui uno Christi sanguine sunt redempti: nec interest qua quis conditione natus sit, cum omnes in Christo aequaliter renascamur. Nam et si obliviscimur, quia ex uno omnes generati sumus: saltem id semper meminisse debemus, quia per unum omnes regeneramur.