monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 20
Nihil habeas humilitate praestantius, nihilque amabilius. Haec est enim praecipua conservatrix, et quasi custos quaedam virtutum omnium: nihilque est quod nos ita et hominibus gratos et Deo faciat, quam si vitae merito magni, humilitate infimi simus. Propter quod Scriptura dicit: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam . Et Dominus loquitur per Prophetam: Super quem alium requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea ? Verum tu eam humilitatem sequere: non quae ostenditur, atque simulatur gestu corporis, aut fracta voce verborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur. Aliud est enim virtutem habere, aliud virtutis similitudinem: aliud est rerum umbram sequi, aliud veritatem. Multo deformior illa est superbia, quae sub quibusdam humilitatis signis latet. Nescio enim quomodo turpiora sunt vitia, quae virtutum specie celantur.