monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 19
Mentiri vero atque iurare, lingua tua prorsus ignoret, tantusque in te sit veri amor, ut quidquid dixeris, iuratum putes. De quo Salvator ad discipulos ait: Ego autem dico vobis, non iurare omnino. Et paulo post: Sit autem sermo vester, est, est: non, non: Quod autem his abundantius est, a malo est . In omni igitur actu atque verbo, quieta mens et placida servetur: semperque cogitationi tuae Dei praesentia occurrat: sit humilis animus, ac mitis, et adversus sola vitia erectus. Nunquam illum aut superbia extollat, aut avaritia inflectat, aut ira praecipitet. Nihil enim quietius, nihil purius, nihil denique pulchrius ea mente esse debet, quae in Dei habitaculum praeparanda est, quem non auro templa fulgentia, non gemmis altaria distincta delectant, sed anima ornata virtutibus. Ideo et templum Dei, sanctorum corda dicuntur, affirmante Apostolo, qui ait: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos .