monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 18
Sit igitur intentus ac vigilans, et adversus peccata semper armatus animus tuus. Sermo in omnibus moderatus et parcus, et qui necessitatem magis loquendi indicet, quam voluntatem. Ornet prudentiam verecundia, quodque praecipuum in feminis semper fuit, cunctas in te virtutes pudor superet. Diu ante considera, quid loquendum sit, et adhuc tacens provide, ne quid dixisse poeniteat. Verba tua ponderet cogitatio, et linguae officium animi libra dispenset. Unde Scriptura dicit: Argentum et aurum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: et attende ne forte labaris lingua . Nunquam malum verbum de ore tuo procedat, quae ad cumulum benignitatis iuberis etiam maledicentibus benedicere. Misericordes, inquit, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes .