monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 17
Adulatorum quoque assentationes, et noxia blandimenta fallaciae, velut quasdam pestes animae fuge. Nihil est quod tam facile corrumpat mentes hominum, nihil quod tam dulci et molli vulnere animum feriat. Unde et quidam sapiens ait: Verba adulatorum mollia, feriunt autem interiora ventris . Et Dominus loquitur per Prophetam: Populus meus, qui beatificant vos, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum dissipant . In multis, isto maxime tempore, regnat hoc vitium quodque est gravissimum, humilitatis ac benevolentiae loco ducitur. Eo fit, ut qui adulari nescit, aut invidus, aut superbus putetur. Est sane grande et subtile artificium, laudare alterum in commendationem sui, et decipiendo, animum sibi obligare decepti: quodque hoc maxime vitio agi solet, fictas laudes, certo pretio vendere. Quae haec tanta est levitas animi, quae tanta vanitas, relicta propria conscientia, alienam opinionem sequi: et quidem fictam atque simulatam? Rapi vento falsae laudationis, gaudere ad circumventionem suam, et illusionem pro beneficio accipere? Tu ergo si vere laudabilis esse cupis, laudem hominum ne requiras. Illique praepara conscientiam tuam, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus tibi erit a Deo .