monumenta.ch > Hieronymus > Ecclesiasticus, 3 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 16
Nulli unquam omnino detrahas, nec aliorum vituperatione te laudabilem videri velis: magisque vitam tuam ornare disce, quam alienam carpere. Ac semper Scripturae memor esto dicentis: Noli diligere detrahere, ne eradiceris . Pauci admodum sunt, qui huic vitio renuntient, raroque invenies, qui ita vitam suam irreprehensibilem exhibere velint, ut non libenter reprehendant alienam. Tantaque huius mali libido mentes hominum invasit, ut etiam qui procul ab aliis vitiis recesserunt, in istud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidant. Tu vero hoc malum ita effuge, ut non modo ipsa non detrahas, sed ne alii quidem detrahenti, aliquando credas. Nec obtrectatoribus auctoritatem de consensu tribuas: ne eorum vitium nutrias, annuendo. Noli, inquit Scriptura, consentaneus esse cum derogantibus adversus proximum tuum, et non accipies super illum peccatum. Et alibi: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam . Unde et beatus David, diversas innocentiae species iustitiaeque dinumerans, de hac quoque virtute non tacuit, dicendo: Et opprobrium non accepit adversus proximos suos : propterea quod ipse non solum adversatur, sed etiam persequitur detrahentem. Ait enim: Detrahentem secreto proximo suo hunc persequar . Est sane tale hoc vitium, quod vel in primis extingui debeat, et ab eis qui se sancte instituere volunt, prorsus excludi. Nihil enim tam inquietat animum, nihil est quod ita mobilem mentem ac levem faciat, quam facile totum credere, et obtrectatorum verba, temerario mentis assensu sequi. Hinc enim crebrae dissensiones, hinc odia iniusta nascuntur. Hoc est quod saepe de amicissimis etiam inimicos facit, dum concordes quidem, sed credulas animas, maliloqua lingua dissociat. At contra, magna quies animi, magnaque est morum gravitas, non temere de quoquam sinistri aliquid audire. Beatusque est qui ita se contra hoc vitium armavit, ut apud eum detrahere nemo audeat. Quod si haec in nobis esset diligentia, ne passim obtrectatoribus crederemus, iam omnes detrahere timerent: ne non tam alios, quam seipsos viles detrahendo facerent. Sed hoc ideo malum celebre est, idcirco in multis fervet hoc vitium, quia pene ab omnibus libenter auditur.