monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 15
Ad omnem igitur actum, ad omne verbum, ad omnem etiam cogitatum, haec sententia retractetur: quae tibi quasi speculum quoddam paratum, et ad manum semper positum, qualitatem tuae voluntatis ostendat, ac etiam vel de iniusto opere redarguat, vel de iusto laetificet. Quotiescumque enim talem in alterum habueris animum, qualem in te ab altero servari cupis, aequitatis viam tenes. Quoties vero talis erga alterum fueris, qualem in te vis neminem: iter iustitiae dereliquisti. En totum illud divinae legis arduum totumque difficile. En ob quam causam dura imperia Domino reclamamus, et dicimus nos vel difficultate, vel impossibilitate mandatorum premi. Nec sufficit, quod iussa non facimus, nisi etiam iubentem iniustum pronuntiemus: dum ipsum aequitatis auctorem, non modo dura et ardua, sed etiam impossibilia praecepisse conquerimur. Omnia, inquit, quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Coniungi vult inter nos, atque connecti, per mutua beneficia caritatem. Omnesque homines vicario inter se amore copulari, ut id unoquoque praestante alteri, quod sibi ab omnibus praestari velit: tota iustitia, et praeceptum hoc Dei, communis sit utilitas hominum. Et, o miram clementiam Domini! o ineffabilem Dei benignitatem! Praemium nobis pollicetur, si nos invicem diligamus, id est, si nobis ea praestemus invicem, quorum vicissim indigemus. Et nos superbo simul et ingrato animo, eius renitimur voluntati: cuius etiam imperium beneficium est.