monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 14
Tibi vero servanti non iam litterae praecepta, sed spiritus, divinorum mandatorum memoria spiritualiter excolenda est. Cui non tam frequenter recordanda sunt praecepta Domini, quam semper cogitanda. Sint ergo divinae Scripturae semper in manibus tuis, et iugiter mente volvantur. Nec sufficere tibi putes mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci. Sed ideo illa cognosce, ut facias quicquid faciendum didiceris. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur . Latus quidem et immensus divinae legis campus extenditur. Qui diversis testimoniis veritatis, velut coelestibus quibusdam floribus vernans, mira oblectatione legentis animum pascit ac refovet. Quae omnia semper cognoscere, secumque revolvere, ingens ad conservandam iustitiam beneficium est. Sed quasi ad compendiosum quoddam commonitorium, illa tibi Evangelii eligenda sententia est, et superscribenda cordi tuo, quae ad totius iustitiae breviarium, dominico ore profertur: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Haec enim Lex et Prophetoe . Infinitae namque sunt species, partesque iustitiae: quas non modo stylo persequi, sed cogitatione etiam capere difficillimum est. Quas omnes una ac brevi sententia comprehendit, et latentem hominum conscientiam, secreto animi iudicio, aut absolvit, aut damnat.