monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 13
Cesset omnis excusatio errorum, auferantur peccandi foeda solatia. Nihil omnino agimus, qui nos per multitudinis exempla defendimus, et ad consolationem nostram, aliena saepe numerantes vitia, deesse nobis dicimus, quos debeamus sequi. Ad illius exemplum mittimur, quem omnes fatemur imitandum. Atque ideo praecipua tibi cura sit, legem nosse divinam: per quam possis, quasi praesentia cernere exempla sanctorum: quid faciendum sit, quidve vitandum, illius consilio disce . Maximum enim ad iustitiam auxilium, est implere divinis eloquiis animum, et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et hominibus ad obedientiam insuetis, per Moysen imperatur a Domino, ut in signum memoriae, qua praecepta Domini recordentur: per singulas vestimentorum fimbrias, habeant cum cocco hiacynthini coloris insignia, ut etiam casu huc illucque respicientibus oculis, mandatorum coelestium memoria nascatur. De quibus fimbriis Pharisaei redarguuntur a Domino , quod eas perverso usu, non ad commonitionem praeceptorum dei, sed ad ostentationem sui habere coeperint, ut scilicet quasi de maioris observationis diligentia, sancti a populo iudicarentur.