monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 12
Si igitur inveniuntur exempla, quae nos per hanc ducant viam, et rectum Evangelii tramitem teneant, sequenda sunt. Sin vero ea vel deficiunt, vel deficere putantur, Apostolorum forma universis proposita est. Clamat vas electionis Paulus, nosque quasi ad angustum hoc iter convocans, dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi . Certe quod est amplius omnibus, ipsius Domini relucet exemplum, qui in Evangelio ait: Venite ad omnes qui laboratis et onerati estis, et ego requiescere faciam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde . Si periculosum est imitari illos, de quibus dubitas an imitandi sint: hunc certe imitari tutissimum est, atque eius vestigia sequi, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita . Nunquam enim errat, qui sequitur veritatem. Unde et Apostolus Ioannes ait: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare . Et beatus Petrus ait: Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore eius. Qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem iudicanti se iniuste. Qui peccata nostra, ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus .