monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 11
Si ergo odio atque invidia possidemur, si cupiditati et avaritiae cedimus, si praesentia commoda futuris praeferimus: per spatiosam viam incedimus. Habemus enim ad haec comitum multitudinem, et late similium stipamur agminibus. Si iracundiam libidinemque explere volumus, si iniuriam vindicamus , si maledicenti remaledicimus, et adversum inimicum inimico animo sumus, aeque cum pluribus ferimur. Si vel adulamur ipsi, vel adulantem libenter audimus, si verum dicere gratia impedimur, et magis offendere animos hominum timemus, quam non ex animo loqui; de multorum item via sumus. Tot nostri sunt socii, quot extranei veritatis. At e contrario, si ab his omnibus vitiis sumus extranei, si purum ac liberum animum praestamus, et omni cupiditate calcata, solis studemus divites esse virtutibus: per angustam viam nitimur. Conversatio enim ista paucorum est. Estque perrarum atque difficile, idoneos huius itineris comites reperire. Quin etiam multi hac ire se simulant, et per diversa errorum diverticula, ad viam multitudinis revertuntur. Ideoque timendum est, ne quos duces recti huius itineris habere nos credimus: eos comites habeamus erroris.