monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 10
Duas certe conversationis vias, et distincta in diversum itinera vivendi, Salvator in Evangelio ostendit. Quam, inquit, spatiosa via, quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam. Et rursum: Quam arcta via et angusta est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam . Vide quanta inter has vias separatio sit, quantumque discrimen. Illa ad mortem, haec tendit ad vitam. Illa celebratur et teritur a multis, haec vix invenitur a paucis. Illa enim vitiis per consuetudinem, quasi declivior ac mollior, et velut quibusdam amoena floribus voluptatum facile ad se rapit commeantium multitudinem: haec vero insueto calle virtutum tristior atque horridior: ab his tantum eligitur, quibus non tam delectatio itineris cordi est, quam utilitas mansionis. Asperam enim nobis, et insuavem virtutum viam, nimia facit vitiorum consuetudo, quae si in partem alteram transferatur, invenietur, sicut Scriptura dicit, semita iustitiae laevis . Ponamus ergo iam rationem vitae nostrae, et per quam potissimum gradiamur viam, conscientia teste discamus. Omne enim quod agimus, omne quod loquimur, aut de lata, aut de angusta via est. Si cum paucis angustum iter et subtilem quamdam semitam invenimus, ad vitam tendimus. Si vero multorum comitamur viam, secundum Domini sententiam, imus ad mortem.