monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 9
Sit ergo inter nos et illos maxima separatio. Disiungitur certo discrimine error et veritas. Illi terrena sapiant, qui coelestia promissa non habent. Illi brevi huic vitae se totos implicent, qui aeterna nesciunt. Illi peccare non metuant, qui peccatorum impunitatem putant. Illi serviant vitiis, qui non sperant futura praemia virtutum. Nos vero qui purissima confitemur fide, omnem hominem manifestandum esse ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit; sive bonum, sive malum : procul esse debemus a vitiis, dicente Apostolo: Qui enim Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis . Nec turbam sequantur errantem, qui se veritatis discipulos confitentur.