monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 8
Neque enim debemus ad multitudinis exempla respicere: quae nullam morum disciplinam sequens, nullum vivendi tenens ordinem, non tam ratione ducitur, quam quodam impetu fertur. Nec imitandi nobis illi sunt, qui sub Christiano nomine gentilem vitam agunt, et aliud professione, aliud conversatione testantur: atque, ut Apostolus ait, Deum confitentur se nosse, factis autem negant . Inter Christianum et gentilem non fides tantum debet, sed etiam vita distinguere: et diversam religionem, per diversa opera monstrare. Nolite, ait Apostolus, iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis ?