monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 7
Aedificanti itaque tibi spiritualem domum non super levitatem arenae, sed super soliditatem petrae, innocentiae in primis fundamentum ponatur, super quod facilius possis arduum culmen iustitiae erigere. Maximam enim partem aequitatis implevit, qui nulli nocuit: beatusque est qui potest cum sancto Iob dicere: Nulli nocui hominum: iuste vixi cum omnibus . Unde audenter et simpliciter loquebatur ad Dominum. Quis est ille qui iudicetur mecum ? id est , quis tuum adversum me potest implorare iudicium, ut se laesum a me convincat? Purissimae conscientiae est, secure canere cum Propheta: Perambulabam in innocentia cordis mei: in medio domus meae . Unde idem alibi dicit: Non fraudavit eos Deus bonis, qui ambulant in innocentia . Itaque malitiam, odium atque invidiam, quae vel maxima, vel sola semina sunt nocendi, Christiana a se propellat anima: neque manu tantum, aut lingua, sed corde quoque custodiat innocentiam: nec opere modo, sed voto etiam nocere formidet. Quantum enim ad peccati rationem pertinet, nocuit et qui nocere disposuit. Multi nostrorum illum absolute atque integre definiunt innocentem, qui ne in eo quidem ulli noceat quo prodesse desistat. Quod si est verum, tum demum laetare de innocentiae conscientia, si cum potes adiuvare, non desinas; si vero divisa inter se ista atque distincta sunt: aliudque est non nocere quod semper potes, aliud prodesse cum possis, aliud malum non facere, aliud operari bonum: illud tibi rursum occurrat: non sufficere Christiano, si partem unam iustitiae impleat, cui utraque praecipitur.