monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 6
Stoicorum quidem est, peccatorum tollere differentiam, et delicta omnia paria iudicare: nec ullum inter scelus et erratum discrimen facere. Nos vero etsi multum inter peccata distare credimus, quia et legimus: tamen satis prodesse ad cautionem dicimus, etiam minima pro maximis cavere. Tanto enim facilius abstinemus a quocumque delicto, quanto illud magis metuimus. Nec cito ad maiora progreditur, qui etiam parva formidat. Et sane nescio, an possimus leve aliquod peccatum dicere quod in Dei contemptum admittitur. Estque ille prudentissimus, qui non tam considerat quod iussum sit, quam illum qui iusserit: nec quantitatem imperii, sed imperantis cogitat dignitatem.