monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 5
Duo autem sunt genera mandatorum, in quibus clauditur tota iustitia. Prohibendi unum est, iubendi alterum. Ut enim mala prohibentur, ita praecipiuntur bona. Ibi otium imperatur, hic studium. Ibi coercetur animus, hic incitatur. Ibi fecisse, hic non fecisse, culpabile est. Unde et Propheta dicit: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum . Et beatus Apostolus. Odientes malum, adhaerentes bono . Hoc itaque duplex diversumque praeceptum, prohibendi scilicet et imperandi, aequo omnibus iure mandatum est. Non virgo, non vidua, non nupta, ab hoc imperio libera est. In quovis proposito, in quovis gradu, aequale peccatum est, vel prohibita admittere, vel iussa non facere. Neque vero eorum te seducat error, qui ex arbitrio suo eligunt, quae potissimum Dei mandata faciant, quaeve quasi vilia ac parva despiciant: nec metuunt, ne secundum divinam sententiam, minima contemnendo paulatim decidant .