monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 4
Et nos securo ac bono animo sumus qui per singula quaeque praecepta, inhonorantes Deum clementissimum Dominum ad iracundiam provocamus, eiusque imperium superbissime contemnendo, in tantae maiestatis imus iniuriam? Quid enim unquam tam superbum, quid vero tam ingratum videri potest, quam adversus eius vivere voluntatem, a quo ipsum vivere acceperis? quam illius praecepta despicere, qui ideo aliquid imperat, ut causas habeat remunerandi? Neque enim obsequii nostri Deus indiget, sed nos illius indigemus imperio. Mandata eius desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum: quoniam in custodiendis illis retributio multa . Et ideo nobis irascitur, idcirco magis illa immensa Dei bonitas offenditur, quia eam per tanti etiam praemii detrimenta contemnimus: nec solum imperata, sed etiam promissa illius pro nihilo ducimus. Unde saepe, imo semper illa nobis Domini revolvenda sententia: Si vis ad vitam venire, serva mandata ; hoc enim tota nobiscum lege agitur: hoc Prophetae, hoc Apostoli docent: hoc a nobis, et vox Christi et sanguis efflagitat: qui ideo pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro illis mortuus est . Vivere autem illi non est aliud, quam eius praecepta servare, quae nobis ille quasi certum quoddam dilectionis suae pignus, servanda mandavit. Si diligitis, inquit, me, mandata mea servate . Et, qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Ac rursus: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat . Grandem vim obtinet vera dilectio. Et qui perfecte amatur, totam sibi amantis vindicat voluntatem. Nihil est imperiosius caritate. Nos si vere Christum diligimus: si eius nos redemptos sanguine recordamur, nihil magis velle, nihil omnino debemus agere, quam quod illum velle cognoscimus.