monumenta.ch > Hieronymus > 147 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 3
Qualis enim est illa confessio, quae sic Deo credit, ut pro nihilo eius ducat imperium? Aut quomodo ex animo, ac vere dicimus, Domine, Domine, si eius, quem Dominum confitemur, praecepta contemnimus? Unde ipse in Evangelio dicit: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico ? Et iterum: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me . Et rursum loquitur per Prophetam: Filius honorificat patrem, et servus dominum suum timet. Et si pater ego sum: ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Ex quo apparet, nec honorari ab eis Dominum, nec timeri, qui eius praecepta non faciunt. Et ad David expressius dicitur, qui peccatum admiserat: Et pro nihilo duxisti Dominum ; et ad Heli fit sermo Domini: Qui honorificat me, honorificabo eum; qui autem pro nihilo me habent, ad nihilum redigentur .