monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 2
Petis namque, et sollicite ac violenter petis, ut tibi certam ex Scripturis sanctis praefiniamus regulam, ad quam ordines cursum vitae tuae, ut cognita Domini voluntate, inter honores saeculi et divitiarum illecebras morum magis diligas supellectilem, atque ut possis in coniugio constituta, non solum coniugi placere, sed etiam ei qui ipsum indulsit coniugium. Cui tam sanctae petitioni, tamque pio desiderio, non satisfacere: quid aliud est, quam profectum alterius non amare? Parebo igitur precibus tuis, teque paratam ad implendam Domini voluntatem, ipsius nitar incitare sententiis. Idem est enim verus omnium Dominus ac magister, qui nos placere sibi iubet, et docet quomodo placere ei possimus. Ipse itaque te informet, ipse te doceat, qui interroganti in Evangelio adolescenti, quid faceret, ut mereretur vitam aeternam, divina continuo mandata proponit , ostendens nobis eius voluntatem esse faciendam, a quo speramus et praemia. Propter quod alio testatur loco: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum . Quo manifeste illud ostenditur, nos non sola Dei confessione tanti praemii magnitudinem promereri, nisi fidei et iustitiae opera coniuncta sint.